Latin
NOVA LITTERARIA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 191
Unproofread scanNot analysed yet
Ex succincta autem argumentorum serie satis intelligi potest, quid sibi tractandum sumserit Auctor, et quantum lucis genuinae Veteris Hollandiae historiae sit allaturus. Vti vero non alia ei mens est, quam vt publicae inseruiat vtilitati, atque idcirco nulli pepercit, nec parcit, labori impensisue, quo ea sibi comparot adminicula, quae rebus illustrandis inseruiant: tamen vt Typographorum votis obtemperet, ipsum Opus per Subscriptionem offert, his conditionibus: 1) Quieumque integro Operi subscripserit, is, sicut reliquos Tomos, ita et huius Tomi, quae nunc editur, Partem priorem, sibi pretio quarta parte minori comparabit, quam qui subscribere haud dignantur. Eadem quoque obtinebit ratio in Tabulis aentis Sigillorum et veteris scripturae speciminum. Vt autem sciatur, quanti aeris pretio constiturum sit opus, pro singulis plagellis, quales nunc offeruntur, non amplius debebit Subscriotor, quam sesquistuferum, siue 12. Chalcos Monetae Holland. 2) Simulatque modieus Subscriptorum numerus aderit, integrum porro Opus rypis plane nouis imprimetur, et a distracta hac Parte singulis annis singuli Tomi praelo libera3) Nihil in antecessum soluetur, sed numerato buntur. demum opus erit argento, quotiescumque quis in publicum prodeat Tomus. 4) Nomina Subscriptorum, vbi commode id fieri poterit, honorifice exhibebuntur. Vbicumque hic Conspectus publice prostat, vel in Diariis Eruditis cum lectore communicatur: ibi fieri subscriptio poterit, imprimis apud Librarios, qui vt eam mittant ad P. GILLISSEN et 1. DE WINTER, typographos Medioburg. in Zeelandia, rogantur. –Nos vehementer optamus, vt eruditissimi Auctoris confilum, omni historiae, Belgieae inprimis, multis modis profuturum, felicissimum euentum sortiatur, neque vllis impedimentis sufin Satrapias. g) Administratio Iustitiae, et crectio Curiarum. Dissertatio XI. Iuris prudentia Hollandica ac Zeelandica, sub Germanis, historice proposita, vbi de introducto vel admisso iure Iustinianeo in Terras nostras.