Latin
NOVA LITTERARIA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 190-2
Unproofread scanNot analysed yet
Dissertatio XII. De eo, quod Comites nostri, vel Alodii, vel Feudi Imperialis titulo possederunt: duabus partibus, quarum prior continet: 1) Alodia Comitum, quantum spectant, cum ad bona auita, tum ad comparata per Regum aliorumque donationes; per arma; per hereditates, permutationes cett. ex chartis aliisque monumentis illustrata. 2) Quid Feudi iure veniat in Comitatu Hollandiae et Zeelandiae ; vbi disseritur de Iurisdictione Comiium, de Regalibus, de crebra Comitatus apertura, indeque orta Hoekiorum et Cabeliauiorum tumultu; de Homagio Imperio R. Germ praestando ac praestito, et id genus aliis. Dissertatio XIII. De Origine, diuersitate, et natura Feudorum Belgieorum, imprimis Hollandicorum et Zeelandicorum; es quibus Feudorum diuersitas 4. Capp. absoluitur: 1) De Feudis a Hollandiae Comitibus datis, in eoque de Curia feudali erecta. 2) De Feudis Comitibus raptis. 3) De Feudis Comitibus oblatis. 4) De Feudis Comitibus emta aut alio onere acquisitis. Accedent Indices varii generis. Quae omnia duos tresue Tomos iustae magnitudinis complectentur.