Latin
EREEITURUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 194
Unproofread scanNot analysed yet
Sed res in eo verti videtur, u anquiramus, quae vis esse debeat eiusmodi Introductionis vtilis et necessariae, et limites definiamus, quibus circumscripta modum ne excedere videatur: est enim eius notio nuper ita incerta facta, vt sibi plane non constare videatur; partim illa adeo vaga, vt res contineat ab se alienissimas; partim sibi eam vim vendicante, quam compendii verbo tribuimus. Autor quem sensum illi tribuat, exposita mox libri indole, patebit legentibus. Absoluitur is duabus partibus, vtraque in minores sectiones, iisque mox in alias, distinctis. Quod primo loco positum est, generatim de moralitate agit, quadripartitum: 1) de felicitate humana in genere, 2) de primariis notionibus disciplinae moralis, 3) de obseruationibus psychologicis earumque vsu in explicandis morum praeceptis; vbi de voluntate et intellectu agitur, 4) de natura hominum morali, siue omnium, seu singulorum: at hoc supersedere potuit Autor, spectat enim ad Philosophiam moralem. Nam qui Theologiam moralem discunt, vt eam alios doceant, eos consentaneum est prius Philosophiam et Psychologiam didicisse: quare haec aliena videntur, neque hic nisi partis alterius vsus esse tripertitae, et 1) de lege diuina agentis. Sed, quaeso, anne ea tractatio velut fundamentum totius disciplinae ad ipsam officiorum expositionem pertinet Christiani hominis? De vera ratione et ambitu Theologiae moralis 2) et de norma animi interna actiones liberas componendi, siue de conscientia 3) actum est. Conscientia, vero et genuino sensu sumta, ad Theologiam moralem pertinet; et Pausmo specialiori, quem autor hoc loco amplexus est, κυνενεις nihil est quam de nostra viuendi ratione, rectane sit, quam sequamur, an praua? iudicium. Atqui hoc vel ad intellectum pertinet, qui non recte norma dici videtur, quae non ad nostrum de iis qualevel ad aliorum instituta, cunque iudicium exigenda sunt.