Latin
EREEITURUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 195
Unproofread scanNot analysed yet
Patet enim per se, si veluntas nostra normae cuidam diuinae conformanda sit, iudicium vnius cuiusque nostrum ad illam exigi oportere: at illud non conscientiam vocamus, et in accurato et subtili fermone vitandae sunt eiusmodi ambigua, etsi non e vita prorsus eliminari posse videantur. Nam cuius fabri aut opificis tum interna aliqua norma fingitur, cum, si quod opus struit, illud ad normam fabrilem expendat? Omnis igitur in Theologiam moralem Introductio parte secunda absoluitur, copiosa sane et erudita, tamen, si quod res est spectemus, nimis succincta. Primo loco definitum est argumentum Theologiae moralis: deinde prodita sunt eius, qui de illa recte Christianis praecepturus est, adminicula et indoles, id est, quibus litteris instructus, et quo animo esse debeat: pio nimirum, ne perfunctorie, sed cum virium contentione suas partes agat, p. 304–312. Deincops a p. 313–368. fata huius disciplinae, a primis Christianorum initiis ad nostra vsque tempora, prosecutus est autor. Iam ad alia digrediamur, quae hinc inde in libro occurrunt, partem alteram potissimum amplexuri, quod de theol. mor. vere praecipit, non tamen altera, etsi minus huc facere videtur, plane omissa. P. 245. sub legis diuinae nomine comprehendit autor praecepta lesu, de vita hominis cum interna, tum externa, eorumque rationes; quae omnis virtutis et sanctificationis regula sunt: at facultas his praeceptis inhaerendi a fide proficiscitur, cum latiori, tum, et maxime, strictiori, per quam homo particeps redditur salutis per Christum partae, et ad illam consequendam, ab ipsa Dei virtute, nisi impediat agentem, vires nanciscitur.