Latin
EREEITURUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 200
Unproofread scanNot analysed yet
Si Homilias in Euangelistas et Epistolas Paullinas et γθικὰ alteram cuiusque partem dicit. illae quidem non sunt sermones sacri, nec in illis, vt in his, rhetoricatus est: contra Homiliae in Matthaeum primo loco sunt habendae, nec est quod futuris oratoribus sacris magis commendandum sit. Erga Scholasticos summa aequitate vsus est, quorum causam egit aduersus eos, quibus, quamuis ignoti, deridentur: neque ipsorum esse vitia, sed potius temporum habenda esse. Non tamen de iis vniuerse quicquam statuendum erat, nec illi, vt vulgo in commentariis hist. sacr. vocantur, doctores scholae et vniuersitatis dicendi fuerunt: est enim Scholasticus is, qui, quae ex ratione et libris s. cognoscimus, in formam artis digerit, adhibita argumentorum et sententiarum perspicuitate et ordinis concinnitate; et sunt Scholastici doctores, quibus Theologia systematica multum debeat, quorumque aliquis et in Theologia morali sit honos, sed ita operae pretium fecerunt, vt materiam cuiusque rei inuenerunt. De mystira morum disciplina bene monet autor, illam, vt reliquam Mysticen, melancholicis esse periculosam: talia sunt fere hypochondriacis Apocalyptica Sueuorum somnia. Cum questus est, deserte Lutheri methodo officia Christiana exponendi, libera et naturali (nimirum vt est in Postillis domest. et quibusdam libris,) Melanthonis Philosophico Scholasticam arreptam esse, non satis intelligimus quid haec sibi velint. Philosophicum et Scholasticum vnum idemque est, et philosophica, id est systematica methodus, perutilis est, si recte adhibetur: illa Luthero, cum Melanthoni necesse esset, vti non licuit.