Latin
EREEITURUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 199
Unproofread scanNot analysed yet
ex animi nostri sententia dicitur is minime more scripturae S– docere, qui voces et sententias biblicas, id est Hebraicas et Graecas, ad verbum expressas, e concordantiis et lexicis compilet: hoc enim impediri homines, quo minus claras et distinctas rerum notiones consequantur; nec litteras sacras homines erudire vel mouere vllo modo posse, nisi nostro dicendi more explicatas, cfr. p. 253. P. 13. Psychologiam desiderauit, qua doceremur quae libri sacri de viribus et effectis animorum nostrorum suo modo moneant. Putauit quondam huc pertinere quae in Roos fundamentis Psycholog. ex S. S. collectis leguntur; sed nihil fere deprehendit, quam loca ex concordant. collecta, vbi verba nephesch, psyche, ruach, pneuma, lebh etc. occurrunt, omissis plane versionibus Graeca et aliis, quae in eam rem consuli debeant. P. 264. Autor se iam pridem censuisse dicit, ne in Catechismis et aliis Christianorum libris, quibus rudes instituuntur, officia ad ordinem decalogi disponantur: sed totam hanc disciplinam deducendam esse ex iis locis scripturae S. quae eam rem clarius et vberius tractent, maxime N. T. In hanc opinionem adductus est iisdem rationibus, quibus Lutherus ad componendum Catech. min. inuitatus est, et ipsa illius libelli praefatione, vbi cuiusque arbitrio permissum est ius aliam, formam eligendi. Certe vir magnus, si viueret, Catechismum modo longe diuerso scripturus esset: at illam sententiam necessario fouet, qui vt §. 97. legimus de decalogo sentit; et est illa bene monentis oratio, vtut nihil profecturi. In recensendis PP. scriptis, quibus officia Christiana tractantur, autor videtur, interdum aliorum ex his excerptis inhaesisse. Clementis Paedagogus ipsi puerorum magister nostra lingua vocatur, nec illi cum finis libri, tum eius habitus ad Stromata, satis noti esse videntur. Chrysostomum, ait, in sermonibus in loca s. librorum, et Paulina, multa de officiis eaque praeclara docuisse, sed dolendum esse, quod nimis declamatoriae vanitati indulserit; quorum verborum quae sententia sit non satis compertum habemus.