Latin
ARCHIDIACONI IO. FRANCISCI DE TVS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 244
Unproofread scanNot analysed yet
et VI. statuere placuit. His, in quibus quippe non solum a. lieno loco multa de Codicibus quibusdam latinis contine. rentur, sed eorum quidam etiam intempelliue euulgarentur, ita vt voluminosi operis scribendi quaesita magis quam oblata videretur occasio: suum locum assignauit in Analectorum Vindobonensium opere, vna cum nonnullis, quae in Additamentis Auctor, maioris amplificationis caussa, suis adiicienda prodidisset. Addimus ipsius III. Editoris verba. "Ex, quibus, ait p. 116. aeque atque ex vngue leonem, intempestiuum Lambecii Commentaria nostra scribendi mo"rem facilè agnoscas. Capitis enim initio primi vrbem nopstram per t0 W. non V. scribi oportere, frustra nitebatur, neo potissimum, quod in quibusdam vetustis quidem, sed pindocta manu scriptis, eo modo occurrit scripta, neque De soloeco paliter a Narbonensi Vienna queat distingui. hoc scribendi more, deque vano a Narbonensi Vienna me"tu, dixi quae debui, supra pag. 7. Leuissima autem illa ac "ridicula de causa, Latinorum tot codicum recensionem it "tempestiuam prorsus et ἀπροσδιόννυσον hoc quidem libro funisse, facile quiuis intelliget; neque vllus, credq, prudens "et eruditus lector daturus est mihi vitio, quod hinc rescil"sam in Analectis meis ediderim, pag. 1. et 22. *Adeunda sunt eadem Analecta p. 27. n. III. item a pag. 643. 4. VII, p. 727. et 825. n. VIII. et IX. Iam, codicis Ms. operum Dioscoridis verbosam et prolixam collaudationem, teptimò capite tractatam, ab hoc quidem libro alienam, seruandam fuisse ad Lib. Comment. VI. P. II. Cod. V. vbi de eo dedita opera egit, pag. 121. obseruat; ibidemque Hh 2 monet, 244 NACTHA ERUDIIORUM monet, compertum se et exploratum habere, exaggeratum istum Lambecii verborum cumulum, si ventilare lubeat, maximam partem in ventum et paleas abiturum esse. Obseruationem palmariam, et rei criticae ftudiosis scitu gratam, &arbitramur, et necessariam, non silebimus.