Latin
ARCHIDIACONI IO. FRANCISCI DE TVS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 245
Unproofread scanNot analysed yet
In Codice isto folio septimo haec verba leguntur: Τάδε ἔνιοτιν, Πιαιδανίαι Κιοσκορίδου' Ἀναζαρβέως περὶ βοτανῶν καὶ ῥιζῶν καὶ χυλισμάτω καὶ σπερμάτῶν σομφίκκων τὲ καὶ φαρμάκων: quae Lambecius vertit: Haec insunt: Pedanii Dioscoridis Anazarbensis de herbis et radicibus et succis et seminibus cum foliis simul at medicamentis. Igitur haec: ZYNOTAAΩN, ait, quae in codice coniunctim leguntur, separatim legit sic, τὺν φύλλων, ἐι interpretatus est, tum foliis, rectum incorruptumque putans esse τὸ φαρμάκων, sensu huic loco parum apto, errore manifesto atque admodum turpi. Quippe vt cum foliis vertatur, σὺν φύλλοις Graece scriptum esse oporteret, quo indicio mendam librarii non aegre videre poterat XYNOTAAAN ProxTNOTAQN scribentis, eademque oscitantia τὸ φαρμακωθῶς, quod sub oculis habebat, in φαρμάκων vertentis. Omnis enim haec epigraphe desumta est ex initio libri eiusdem Dioscoridis tertii, vbi post alia leguntur haec: περὶ ῥιζῶν καὶ χυλισμάτων καὶ βοτανῶν καὶ σπερμάτων συμφυλαντε καὶ φαρμακωδῶν. –A Dioscoride autem σύμφυλος εt ὄμογεὴς promiseue poni, et τοῖς ἀσυμφύλοις opponi, loca eiusdem scriptoris alia demonstrant. Mentionem quoque facit Lambecius editionis Dioscoridis ab Iano Antonio Saraceno curatae. Multo tamen auctiorem ait esse appendicem illam vetustissimi istius, de quo agat, Msti Dioscoridiani. In, quo falsus fuisse, nec satis inspexisse membranis inscriptam Vindobonensibus Appendicem, arguitur. alioqui animaduersurum fuisse, haec, quae versu scripta sint, ab iis quae in prosa habeantur in Saraceni editione, diuersa esse. Non Pamphili Alexandrini, sed Rusi Ephesii haec Appendix putatur, sub cuins culus nomine eum Dioscoride ab Aldo 1518. et ab Fabricio B. G. II. p. 630. typis excusa fuit. –Alius praeterea priori simillimus Dioscoridis Codex, cum aliis plurimis optimae notae codicibus priscis, Neapoli trausmissus, in Bibliotheca hac Vindobonensi asseruatur.