Latin
ERULITORUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 304-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ex eadem igitur Oudendorpiana editione excerpta est varietas lectionis, sed non vbique, nec ita vt es singularis sit in quauis pagina locus attributus, sed vbi opus visum fuisset, cum delectu nter notas quid quemque locum mixume a difficultaribus liberare valeat, profertur. Proprias quasdam coniecturas et emendationes interdum, sed raro et breuiter, adspergere placuit Catera ex vitorum doctorum adnotationibus ita sunt reddita, vt raro suus sit, sed aiunde fers pendeat Cel. edito. Vsus est etiam ler. Marklandi Explicat onibus veterum auctorum, quas ad calcem Commentarii in Euripideas Supplices edidit, in quibus multos Caesaris, maxime librorum de Bello Ciuili, locos tractauit; vnde pleraque in hanc editionem contulit. Ad verborum autem vim et intelligent quae perrtient, Lacatta ReIndex docet, satis copiosus et diligenter confectus. rum in his libris expositarum varium genus est. Nunc populorum mores, nunc locorum situs, vrbium expugnationos, proeliorum commissiones, expeditiones, machinarum bellicarum descriptiones, munitionum genera commemorantur. Quae partim graecorum scriptotum, Appiani, Plutarchi, Dionis Cassii, quos curiose denuo a se inspectos ait, comparatione illustrantur; partim recentiorum ingeniorum, quae harum rerum diligentius tractatarum laude florent, ope explicantur. Inprimis igitur profuerunt libri, qui et saepius citantur, et iis qui vberiorem illustrationem desiderent, commendantur isti: Io. Dan.