Latin
ERULITORUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 307
Unproofread scanNot analysed yet
Ritteri, nobilitam Theodosiani Codicis editione, historia Gallorum, quam is Germanica lingua scripsit; Caroli Guischardi, qui cognomen Quinti Icilii habuit, duo libri, quorum alter inscribitur, Memoires militaires sur lus Grecs et les Romaina; alter Memoires crisiques et historiques sur plusieurs points d’antiquites militaires, quorum ille duobus Lugdum, hic quatuor voluminibus octonis Berolini prodiit. Et praeterea quorundam dissertationes, Obseruationibus Miscellaneis Belgicis et Lipsiensibus insertae, quibus argumenta quaedam historica et antiquaria ex instituto tractantur, passim memorari videmus. Inter interpretandi et sententiae verborum reperiendae subsidia, praeter metaphrasin Graecam, adhibita est quoque I. Franc. Wagneri, Rectoris et Prof. Osnabrugensis, Germanica horum commentariorum versio. Mappis autem geographicis, oppugnationumque, murorum item, pontium, machinarumque, et aliarum rerum imaginibus, haec editio caret; sunt enim istae delineationes non tam certae, vt iis ipsam rerum veritatem cerni credendum sit. In lectu digna Praefatione ad extremum de vtilitate ex lectione horum Commentariorum speranda, sic fere disputatur. Si quis ait Cel. Auctor, omissis iis, quae paucioribus tantum placere aut prodesse possunt, multa ingeniorum millia, quae in Caesarianis libris aut verbis disertis describuntur, aut quorum vita et facta cum suis causis consiliis. que narrantur, attentus spectauerit, ac sub illo narrationum inuolucro latentia inuestigauerit; si Caesarem, celeritate atque taciturnitate omnia efficientem, hisque artibus adiutum incredibilia feliciter gerentem, sui semper similem, numquam crudelem, perpetuo lenem, in summis rerum omnium inopiis, tamen vno, eoque sapientissimo consilio locupletem, ob oculos habuerit; si animum eius dominatorem, per integrum decennium in Gallia transactum, eodem tramite constanter ad imperium nitentem viderit; si quidquid egit, ad vnum scopum tendere animaduerterit; nonne in humano pectore introspiciendo, humanaque vita contemplanda fe versari concedet? nonne hos, qui discunt, de vita, moribus, prudentia, felicitate ad monere poterit?