Latin
323.5 to 323.8
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 323.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quod adtinet ad repraesentationes monadum limitatas, quae praebere nonnullis firmum argimentum adstruendae vis essentialiter limitatae videntur. acute monet Auctor, hos gradus non esse a Deo substantiis immissos, pendere potius ab earum coniunctione, vi cuius isubstantia substansiam proximam, seu remotam etiam, stringit, stringendeque dimitat; imo vel ex talibus limitatio ibus, quoniam ad maiores continuo perfectiones, tendunt, non inepte virium substantialium infiuitatem collegisse videtur. Frustra aduersus hanc doctrinam vrgetur, concipi non posse modum a que rasionem, qua monadum repraesent innes in fornam motus modificandae, quis enim si motus non sit phaenomenon, vnquam docuit modum et rationem excitati in corpore motus? Solet vulgo substantiarumia Deo dependentia ad vim creandi referri, quam infinitam dicunt potentiam, et sufficientem conferendae existentiae substantiis. Auctor nocter hanc falso in numero perfectionum diuinarum haberi confidenter contendit; nec potuit aliter, saluis philosophandi legibus, quibus omnem substantiam, finita sit, seuetiam infinita, vnicam, eamque repraesentandi vim habere, quin hanc ipsam vim substantiam esse, asseruit. Sed Sed cauendum, ne scribamus Rehbergio dicam: non negat vim creandi, sed negat vim creandi aliam esse a vi repraesentatiua Dei, multusque est in eo, vt asperitatem huius Atque hoc Philosophiae Leibnitianae caasserti emolliat. put grauissimos semper habuit aduersarios, quorum quidem argumenta si per se considerentur, in assensum quasi rapiunt, sed collata cum notionibus Leibnitii primis languescunt, et lectores in biuio destituunt. Spinosa profecto ufrinque sunt omnia, ac nescimus an confidenter ostendi possit, qua parte maximae difficultates obuiae sint. Nostrarum vero partium nunc non est, cumulum dubiorum augere, quod quiuis ex se facile potest; ingene tamen fatemur, profundissimum Rehbergium singulari acumine ac dexteritate in dissoluendis nodis versatum fuisse, quamuis, si quid iudicando valemus, rem totam confecisse non videtur. Ac! primo quidem difficultatem ex dependentia rerum successiuarum ab ideis in intellectu diuino desumtam, desperato plare medio tollit.