Latin
323.9 to 323.10
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 323.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Quodsi etenim ideae diuinae nullis mutationibus obnoxiae sint, plane omnis ratio existentiae rerum tollitur, nec est amplius vnde successio euentuum et substantiaruur concipi perfecte possit, quin potius videtur, simul existare debere omnia, quae facta successiua rerum euolutione in mundo ad actum perducuntur. Sed admissis semel mutationibus idearum intellectu diuino comprehensarum, pronum est ad concludendum, nihil praeuidre Deum, ipsamque adeo praeuisionem non nisi per errorem et praecipitantiam inter attributa diuina referri. Nititur enim praeuisio quaeuis, dum ex praesenti rerum statu et conditione, quae futura olimi sint, colligit, defectu cognitionis distinctae totius mundi; quamobrem etiam, cum ideae diuinae perfectissime res exprimant, eas vtique praesentia duntaxat, futura contra non cernere asserit, atque, quamuis timide aliquantum, contendit, solius substantiae finitae intelligentis perfectionem quandam intellectus in praeuisione positam esse.