Latin
DE NATVRA VIRIVM, EARVMOVE
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 324
Unproofread scanNot analysed yet
Vidit vero celeberrimus auctor difficiliora solutu argumenta, quibus suum systema premitur, quod nimirum viam videatur pondere ad Spinozismum, qui ex eius sententia non ita religioni inimicus est, vt conciliari cum eadem nequeat. Verum tamen feliciter et satis vt videtur commode, ex his tortuosis anfractibus eluctatus est, dum partim solide docet, Deum nullo modo caput et initium esse substantiarum, quod videlicet in serie existens, ita iungeretur, vt finitae substantiae finitis aliis iunguntur, partim etiam iuuictis argumentis hypothesin Spinozae euertit, ostendendo, essentiam infinitam non esse summam, seu complexum rerum omnium existentim. Fieri enim non posse putat, vt ideae animarum nostrarum habeantur pro substantiis, nec etiam conscientia nostra criterium est idearum ad nos pertinentium, cum singulis momentis ineffabilis obscurarum idearum numerus mentem nostram exerceat. Iam autem, secundum demonstrata Leibnifiana, in numero harum repraesentationum sunt quoque ideae rerum existentium omnium, tofiusque adeo vniuersi; quaeuis ergo anima, quaeuis etiam mona, substantia est, non nuda innnitae substantiae modificatio. Certe, si de vltimis Phisosophiae nostrae principiis meditamur, necesse est, vt vel sequamur Leibnitium. vel transeamus in castea SpinoAtque hoc, de rei veritate conuicti dicimus, certozae. que confidimus fore, vt lecturi tractatum Rhebergianum cum debita attensione mentis, iustum nobiscum pretium Philosophiae Leibnitianae statuere discant.