Latin
ABV NASRI ISMAELIS EBN HAMMAD AL
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 326-2
Unproofread scanNot analysed yet
Haec verba promiscue et sine ordine posita esse, questus erat Galius. Et sane si ordinem quaeras eum, qui pro ratione originis grammaticae verba disposita habeat, nullus est: at, in plerisque certe, reperimus longe vtiliorem ordinem seruatum, ita vt verba se exciperent pro ratione significationis a primo quasi fonte ad ulias aliasque partes paullatim deriuatae. Iam veras uerborum significationes, verosque sensus tradi, vel inde quisque poterat confidere, quod, diu collectam operis materiam varia multaque: lectione auctam et multis Arebum genuinorum colloquiis (V,hs C) expolitam fuisse, G. docuerat: sed tamen, ne dubium lectorem relinquat, semper in verbis rarioribus aut difficilioribus, nec minus in omni fere observatione grammatica probatissimorum quorumque auctorum exemplo aut praecepto se tuetur. Prouocat autem saepissime ad clarissimos illos seculis II et Ili Hegrae Grammaticos, Al Chalil. Abu-Amru, qui et Sibouian cognominatur, Abuxeid, Atsmai, Pherrai, Ahmar, Ebn-Ossicith Abu- Obeida, aliosque, quorum ipsa praecepta saepe transscribit; sed etam, quae ipse inter legendum annorauerat, exempla, ex scriptoribus bene multis apponit, ita vt interdum longiores ῥήσεις poetarum aliorumue auctorum exhibeat. Sed pleraque e Corano, ex Apophthegmatibus Muhammedis sociorumque aneedotis, (CU, traditione). e carminibus al Fakasii, quem supra docuimus /3Si appellari, et alius poetas, Abu ebn Kamiiah (vid. p. 170.) quem pariter, per excellentiam C (poetam epicum) vocat, tum exaliis poetis, oratoribus, historicis, grammaticis, medicis plus quam L, confirmat; horum plerosque Herbelotus ignorat: neque tamen nomina adscribere visum est, quia praeter nomina vix quidquam ex hac eorum commemoratione intelleximus, plura fortasse olim, integro opere edito, cognoscent viri harum litterarum satis periti, quibus aditus ad bibliothecas patet vario genere librorum arab. Mil. refertas.