Latin
ABV NASRI ISMAELIS EBN HAMMAD AL
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 327
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterum nostro non sufficit, vsum verborum probum et sanum docuisse exemplisque firmasse: sed idem etiam haud raro vitiosum vsum reprehendit, verba male vulgo enunciata notat, dialectorum, inprimis Hegazensis, (quae tum deterior erat lemanica, s. Koreischitica, nunc, teste Niebuhrio omnium per Arabiam optima reperitur) discrepantiam conmemorat, grammaticas verborum rationes, forinarum origines et caussas, litterarum aut vocalium mutationes saepe subtiliter explicat, similium verborum discrimina, variumque pro varia scribendi aut enunciandi: ratione, sensum luculenter ostendit. Haec fere bona libri reperimus, quantum ad grammaticam Lexici rationem; sed eorum specimina dabimus, cum exemplis studebimus ostendere, quorsum illae copiae grammaticae nobis profuturae sint. Scilicet, cum pleraque omnia ex G. in suum opus transtulerit Golius, praecipua vtilitas in eo erit, vt pro riuulis fontem ipsum adire possimus, vt Goliana Geuharianis confirmari videamus, nec minus vt illa ex his suppleamus, emendemus, illustremus, atque adeo intelligere discamus. Primum igitur sunt quaedam in G. quae Golius non habet; ea plerumque Scheidius signo aliquo apposito notauit; sed tamen et alia reperimus ab eo non notata, quorum indicem hic exhibuimus. In rad. Cl apud Gol. deest (ΚγεηρAgaensis, nomen gentilitium a monte Aga ductum; E rad. L.. vnum nomen habet solum, sed sub v. Lecum! quiesc. Quae sequuntur, duae radices plane desiderantur: Loo c. t. (3kc p. ,Inf. Uob, molestus, difficilis alicui fuit. G, c. c. a. r. Inf. I, constrinxit no3Σ Ογυτ dum. In rad. Iz, vbi nomen sectae posuit λτ. Δι. 5c c9 debebat etiam adscribere nomen sing. (5–0, Murgius, υ* ορ (quod etiam vo sine harmxa effertur) et gentilitium eγ murgiensis. Sic in rad.