Latin
DISSERTATION SURLA FORCE PRIMITIVE
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 346
Unproofread scanNot analysed yet
Aperit ergo luculenter difficultates, quibus haec doctrina vndiquaque premitur, dum extensio atque motus realisata e numero phraenomenorum eiiciuntur, tandemque infert, omnem extensionem a realitate quam longissime abesse, corporumque elementis vim repraesentatiuam vtique tribuendam esse. Constat nimirum, inter phaenomena referendum, quidquid variata continuo schesi menti repraesentandum sistitur; quod dum accidere extensioni palam est, patet, eam nulla ratione in re alitatum numero poni debere, dummodo de explicatione inter quaerentes conueniat. Quid iam de motu? et hunc apparentem statuit, quod non nisi quaedam rei extensae determinatio sit. Prona est conclusio apparentis motus ex apparente extensiona, nec vlteriori explicatione eget, verum extensionis pro phaenomeno habitae rationes internas declarare, res est admodum difficilis, nec forte vnquam ad liquidum perducenda. Certe, re bene perpensa, procliuior multo videtur in apparentem motum assensus, quam in extensionem apparentem, ad quam animus stupore quasi quodam rigescit. Habet sane extensionis realitas admissa imperuios flexus, neque talibus apparentia distituitur, videntur tamen illis multo molliores. Phaenomeni extensionis ratio vltima ex elementis cum illustri Leibnitio petenda, quod nullo modo fieri potestmutua rerum distantia salua, qua sublata, totus materialis mundus vel sine fine procurrens, in punctum coarctatur. Huius vero phaenomeni realitatem quis demonstrare audeat? languet Philosophia quaeque, quae ad hoc se parat. Vt dictis fidem lumenque faciam, excito Philosophum ad P. Bosses scribentem Hanouera 26. Maii 1712. Quae huc spectant potissimum haec sunt: si id, quod monadibus superadditur ad faciendam vnionem, substantiale esse negatur, iam corpus substantia dici uequit; erit enim merum monadum aggregatum, et vereor ne in mera corporum phaenomena iucidas. Monades enim per se nec situm habent quidem inter se, nempe realem, qui vltra phaenomenorum ordinem porrigatur. Vnaquaeque est veluti separatus mundus, et hi per phaenomena sua consentiunt inter se, nullo alio per se commercio nexa. Vtinam vero illustris Leibnitius commentarium in haec paradoxa scripsisset!