Latin
DISSERTATION SURLA FORCE PRIMITIVE
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 347
Unproofread scanNot analysed yet
Quae enim ab auctore nostro proferuntur, adeo sunt intricata, vt ad declarandam hanc Leibnitianae Philosophiae partem parum admodum conferre videantur, praesertim cum ambigua admodum et incerta sint, quae in vim monadum repraesentatiuam disputat. Plures sunt, vel ipso fatente, qui talem vim pernegent, atque ex tribus adieligendum propositis hoc eligant, quod nec Scepticismum vniuersalem inducat, nec vero etiam Spinozismo faueat. Illustris Wiffius, magnus et ipse Leibnitii promachus, re dubia inter litigantes relicta obiit. Theorie der Gartenkunst etc. i. e.