Latin
HORTORVM ORDINANDORVM THEORIA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 348
Unproofread scanNot analysed yet
quae de horto Alcinoi memorat Homerus, et quaedam ex picturis Herculanensibus Tabula xx. et XXXXIX, quae possint quasi exempla hortorum Graecorum proferri, vlterius explicat. At fatetur, non designari iis hortos, sed partes tantum aliquas hortorum (Gartenstüke). Pergit deinceps ad villas hortosque Romanorum. Notum est, villas esse hortis apud Romanos antiquiores, cum horti nonnisi sub Imperatoribus florescerent, et iis temporibus orirentur, cum iam amoruitae agrariae in luxuriam degenerasset. Villaeinprimis celebriores erant in Tiburtinis regionibus, in Sabinis, nec non in collibus Fraenestinis. Meminit hic villae Diocletiani splendidissimae in Dalmatia, villae Spalatrensis, atque alterius Hadriani celeberrimae, prope Tibur. Inter hortos eximios refert potissimum hortos Plinii. Atque hic miramur, cur illum Senecae celeberrimum neglexerit, qui decies centenis millibus aestimabatur. In medio aeuo cultura hortorum fere nulla fuit. Soli enim erant monachi qui hortos alerent, eo fini, vt fructus inde arborum, atque olera, esurientibus profutura, nanciscerentur. E recentiori aetate recensentur primum horti Italorum, quorum iam mentionem e Sec. xVI. facit Montagnius: affirmat autem cum Volkmanno, Viro doctissimo, et magno peregrinatore, (cuius de Italico itinere praeclarus liber iam dudum prostat), Italorum hortos in censum venire non posse; neque hodie tales esse, quales plerumque credantur. Pergit ad Heluetos A. quorum hortos, tamquam naturae imitamina, in illis locis admirandae, celebrat. Gallorum deinceps hortos lustrat, quales primus construxit le Notre. Vituperat eos ob nimiam artem, et anxiam, et qui a natura mirum in modum aberrent. In Hispanorum hortis celebrat Aranjuensem. Batauorum hortos cum Gallicis conuenire in vniuersum obseruat, in eo autem ab iis diuersos esse, quod magis sunt coarctati, plurimisque ludicris artificiis ad nauseam vsque impleti, florumque eximia pulcritudine et varietate gaudent. Iam vero ad Anglos penetrat Vir doctissimus, restauratoris artis huius ingeniosissimos.