Latin
HORTORVM ORDINANDORVM THEORIA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 349
Unproofread scanNot analysed yet
Istorum horti integrae regiones potius sunt, et naturali vagaque et longe sparsa prae aliis excellunt pulcritudine. Per eam occasionem, atque vt fidem dictis faciat, describit hortos qui sunt Wentworti, Duncombii, Haglii, quorum sumsit e Yungio graphicas descriptiones. Tandem ad Germanos A. redit; qui, dum hortos suos ad architectorum regulas instruerent, vti multa alia inconcinna, ita etiam Gallorum naeuos imitati sunt. Mox ad Sirenses A. deflectit, et de illorum hortis miras narrationes lectoribus proponit, eas inprimis, quas Chamberius retulit. Pergit inde ad Persas, lapanenses, aliosque orientis populos. Et haec quidem omnia nonnisi ad historiam hortorum pertinent. Iam deinceps ipsum veterum recentiorumque ingenium hortiscolendis indagat, refutatque ineptam illorum sentenam, qui recentiorem hortorum rationem et culturam ex antiquitate ducunt. Describit igitur primum rationem hortorum instruendorum quam le Notre inuenit. Inter Anglos Baconis de hortis explicat sententiam, cui successit Miltonus, Pope, Addisson. Tandem hortorum restauratorem illum celeberrimum, Kentium, et post hunc Whatelyum, praedicat. In Gallia de cultura hortorum inprimis bene meriti sunt Russaeus, Cessieres, et Whateletus. Comparat dein A. inter se veterem recentemque hortorum instruendorum artem. Laudat hanc vt elegantem, illiusque dignitatem etiam ex eius finet demonstrat. Hae sunt quasi primae lineae Theoriae hortorum. Iam ad ipsas theoriae hortensis regulas A. progreditur. Atque hic primum de pulcritudine naturae, de colore, de motu, deque aemoenitate, de eo quod nouum est et inex specta um, de sensatione e rebus contrariis, de diuersa regionum facie atque indole, de plano, de colle, saxis, montibus, siluis, de aqua, pratis, prospectibus, deque regionum diuebsa indole, multa docte atque eleganter praecipit.