Latin
HISTORIA RRFORMATIONIS ECCLESIARVM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 36
Unproofread scanNot analysed yet
Primum dubitauit, annalesne, an historiam scriberet, tandem ad hanc animum appulit: quae, quia res gestas cùm suis causis distinctius traderet, legentium vtilitati magis inseruiret. Omnis narratio quatuor partibus absoluitur: prima primoedia tradit Reformationis, progressa vsque ad annum 1540; ab altera, quae inde orsa vsque ad annum 1580. pertingit, excepta. In hanc tempestatem cadunt Gallicae et Hispanicae factiones, quae facra et rem Rhaeticam turlarunt, et prope euerterunt, argumentum tertiae parti praebiturae: anno 1639. Mediolam pactis res pacatas et restituae sunt, quod otium parte quarta enarrabitur. Autor partim grauem rerum delectum, summamque adhibenda in indaganda veritate curam partim in ponderandie hominibus ac rebus, singularem tuendo iudicii moderati onem at aequitatem, id videtur consecutus esse, quod paucis contigit, nimirum vt dignum habeamus, quem alii imitandum sibi proponant. Accedit denique ea formonis elegana, quae non nisi ex probatissimis veterum exemplis, assidua lectione hausta videatur. Libro primo, a duobus capitibus quasi fundamentum reliquae tractationis iactum est: altero enim de Rhaetorum origine relictaque Hetruria in Alpes migratione, fatisque ad Saec. XV. usque; quo ta demum gens feederibus inter se corit, variaque quo eius inde fortuna, regimine, et lingua expositis: altero primordia et vices religionis Christianae, vsque ad Saec. XVI, sacris purgatis illustre, tradita sunt. In Legendis, Lucius quidam Britannus, regali sanguine oriundus, sub diuis fratribus Rhaetorum Apostolus fertur, orimusque Curiae Episcopus: quamquam non satis sibi constant in errore, quem ex Bedae Hist. S. I, 4. manasse, nostra aetate compertum habemus; eiusque in diptychis Curianis, nec vola nec vestigium deprehenditur, olim iam, ad Vadiani preces, frustra quaesiti: vid. Goldast. Script. rer. Ale.