Latin
HISTORIA RRFORMATIONIS ECCLESIARVM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 37
Unproofread scanNot analysed yet
mann T. III. p. 154. 155. Neque dubium est, quin religio Christiana, cum Christianis demum Imperatoribus in has Alpes penetrauerit, quod autori videtur Constantii temporibus contigisse, orto tum Episcopo cum dioccesi, iisdem limitibus, quibus Rhaetia, sub Constante, prouincia descripta est. Etsi in tabulario Episcopatus, praeter diptycha quaedam, quae vltra res Saec VI. non assurgunt, nihil inuenias; tamen illum vetustiorem esse, multis et idoneis argumentis constat. Nam in Concilio Chalcedonensi, Amantius Comi Episcopus, Asimonis nomine subscripsit, Episcopi Eccl. Curiensis Rhaetiae primae. Ecclesia, si qua alia, certe et haec variis superstitionibus turpata est: reis, et in hoc terrarum angulo, elericis inertiae, monachis libidinum. Tertio mox capite, saerorum purgatorum ex Heuetis allaApparet igitur, rem a Zwintorum, historia enarratur. glio autore profectam esse, cuius orationes Turici motus dederant: qui inde, vt peragratis reliquis vrbibus, in Rhaetos emanauerint, facto, tollendis quibusdam erroribus, rerum nouarum initio, tenui illo quidem, nec tamen plane contamnendo, multis enarratum est. Prima purioris doctrinae fax, a Turicensi quodam accensa, in Antonii conuallibus enituit; subsecutis mox et aliis, viri exemplo illectis, grauissimis turbis. De nomine eius valde ambigitur, Sunt qui Bürclinum vocent, non sat certis indiciis. Marimam laudem inter eius aemulos, Phil Gallitius adeptus est. Cap. V. de ducibus, doctrina, moliminibus, et exitu infelici Anabaptistarum agitur: hos, primos causam religionis impedi entes, secutum Capitulum Curianum, C. VI. quod llantii a 1526. inepta cum Euangelicis disputatione, suas partes Episcopus, nihil eo medestior, reformantibus foedauit.