Latin
FRID. FRANZIVS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 386
Unproofread scanNot analysed yet
Auerrois, vel Andr. Lacunae, vel lodoci Willichii versiones, quae posteriores separatim Parisiis 1535. et Vitembergae 1538. prodierunt, potius addiderit, huius rei nullam aliam rationem reddere posse videmur, quam quod haec in editione Du Vallii reperitur. Auerrois quidem versionem sepius consultam atque laudatam reperimus, nec tamen omni ex parte probari doct. Viro intelligimus ex nota vigesima septima, vbi ad verba ἐκ τῶν ἐπκφραινομέν ἡθῶν scribit: Mali Auerroes et interpres, ex moribas a parentibus, quem setutur est bona fide Sanchex in Comment. p. 38. Sed omnet libri impressi, quotquot vidi, habent ἐπφαινομένων, apparentibus, et vix mihi persuadere possum, quomodo loto (forsan hoc loco) ἐπιφ γονεῖων (γονέων) legi posset. At primum ex his modo intelligitur, Sanchezium secutum esse vestigia versionis latinae, in qua operarum, non interpretis vitio legitur a parentibus pro apparentibus; dein nullo modo vocem γωος vel subintellegendam, vel omissam esse, quia iam additur εθῶν, sed ἐπιφαινόμενα ἥθη esse mores, indolem animi, quae ex vultu cognoscitur vt c. 2. p. 21. 5θη τὰ ἐπὶ τοῦ προσώπου μφα όμεrα, et p. 29. pluribusque locis. Dum Aristotelea negare videtur p. 15. dari affectiones, quae sint cuidam ferarum ita propriae, vt non aliis quoque conueniant scribent, ἔγδνον δὲ οὕδενος ὅυ δὲν. τῶν ζώω, ἐν γε τῇ διανέίᾳ ἔσροι εν τῇ λαβεῖν: interpres latinus verbis maxime obscuris vtitur: Nihil autem proprium animalium phystognonazatorum in oniNisi nos omnia fallunt ma habebit utique aliquis accipere. verba Aristotelis id volunt: nullam propriam affectionem vel vnam poterit quis reperire, eamque animo sibi fingere. Homines igitur potissimam spectandos esse Aristoteles inde colligit, qui eandem affectionem habeant; vt si quis fortis au strenui hominis signa velit cognoscere, vniuersum genus fortium animalium esse considerandum, quaeque huic generi conueniant explorandum. Quare non est quod doctFrancius assentiatur Sanchexio in Commentario. p. 41. κα ἀπάντων ρνο ἐξἀνθράπων vt legatur, suadent. Quamuis doct. Editor in sequentibus p. 17.