Latin
FRID. FRANZIVS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 387
Unproofread scanNot analysed yet
locum obscurum sic refingat, vt statuat, Aristotelem de rebus sil i oppositis loqui, iisdemque verbis vsum fuisse, quorum vna sententia iisdem verbis expressa incuria librariorum exciderit: huic tamen coniecturae sequentia repugnore nobis quidem videntur. Aristoteles enim, si quid videmus, hoc docere cupit, animalia, quae quis ratione fortitudinis coniunctim spectare velit, ita esse spectanda vt omnia communia attributa vel καθήματα, excludat, animoque separet, quod si quis facere neglexerit, dubitari posset, vtrum fortitudinis, an alterius affectionis signa sint. Locus igitur iste potius nostro iudicio intactus maneat, ne corrigendo magis corrumpi videatur. Capite IIL. statim ab initio, Aristoteles, propter aequalitatem paritatemque orationis, non τὸ σχῆμα τοῦ σώματος ὀρθός, quamquam id quoque graeca lingua ferat, sed ὀρθὸν scripsisse videtur, et quae in subiecta nota Editoris reperiuntur, sic legenda sunt: Erectam autem corporis figuram naturae auctorem concessisse homini certum est, non solum vt distingueretur a ceteris animalibus sed vt quoque dominii in creaturas recordaretur, prorsasque nihil formidaret, et quidem Editore ipso sic legi iubente. Quod ad indicia hominis impudentis attinet p 47. verba μικρὸν ἔγκυρτος alieno loco posita nobis videntur, adeo vt forsan sic legendum arbitremur, τῷ τχήματε μὴ ὀρθὸς, ἀλλὰ μικρὸν ἔγκυρτος, καὶ μικρῷ προπετέστερος, nisi posteriora glossema priorum putentur. Vox ἀπλεκτικός quum p. 48. non conueniat ταῖς κοήσεσι, coniectura Sylburgii praeferenda videtur, legentis ἐν ταῖς κιήσεσι βραθὺς καὶ τῇ διαλέκτῳ; et sic intellexisse quoque videtur Polemo p. 188. scribens, βαρὺ φθέγγεται, βριχυ δὲ; ex quo loco simul intelligitur, quid sit φωνὴ πνευματώδης, cum idem homo κόσμιος Polemoui dicatur βαρὸ φθέγγεσθαι. Pagina 51. legitur spurca et obscoena nota, ad explicandam vim vocis κιναίδου, quam mallemus abesse, sufficeret notasse, κίναιδον a Polemone dici ἀνAa a 3 ἀἰδρόγυνον, atque intelligi hominem deditum masculae libidini. Ομμα κατακεκλασμέιον non est oculus confractus, qualis est tristium, sed et lasciuorum, sed intelliguatur oculi molles, flexibiles, quibus dein περιβλέψεις tribuuntur. P. 66. vocem ὑβρις Cl.