Latin
ERUDITORUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 53
Unproofread scanNot analysed yet
Pappus tradit, Snellius nullam facit mentionem, sed vice eius aliam sine demonstratione adducit in epitagmate suo octauo tertiae classis Prob. quarti. Eum autem in Apollonii demonstrationes non incidisse certum est, etenim ne vel vno ex Lemmatibus Apollonianis vtitur. Dicit quidem, „quia circulorum rotundationes concinnitatis nescio quid „rotunditatisque Pappo habere visae sunt, nobis quoque "modus iste perplacuit; ac quamuis vtroque modo proposi"ta problemata explicassemus, hunc solum altero repudia"to retinuimus. *Quibus verbis intelligere nos volebat Snellius, se viam Apollonianam soluendi haec problemata per semicirculos, a Pappo laudatam, sequutum fuisse; sed in hac re omnino deceptus est, circuli enim a Snellio adhibentur tantum vt construat simplices casus Propp. 28 et 29. Lib. 6. Elem. Euclidis, quibus scilicet requiritu ad datam rectam lineam applicare rectangulum dato spatio aequale deficiens, aut excedens quadrato. De hisce autem construendis nunquam cogitauit Apollonius, sed tanquam ex elementis notas constructiones has vbique assumsit, vt manifestum est in multis locis librorum eius de sectione rationis. Hae autem Snellii constructiones praedictorum casuum elegantes quidem sunt, et eae ipsae, quas postea tradidit clariss. Halleius in Scholio ad Prop. 18. Lib. 8. Sectionum Conicarum Apollonii, ab ipso restituti, quem, verisimile est, eas a Snellio prius vsurpatas fuisse, non cognouisse. Nullo autem modo inferuiunt solutioni problematum de sectione determinata vltra constructionem praedictorum casuum. Denique omnia, quae a Snellio in hoc libro traduntur, adeo affectata breuitate, et obscuritate maxime laborant, vt nullius sint vsus in problemate quocunque soluendo, quod ad sectionem determinatam deductum fuerit. Semicirculi autem, de quibus loquitur Pappus in Praefatione sua ad Lib. 7. Collectionis Mathematicae, ii sunt, quorum ope Apollonius demonstrat lemmata quae seruauit Pappus, postquam solis rectis lineis eadem communi methodo ostendisset.