Latin
ERUDITORUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 54
Unproofread scanNot analysed yet
Pappum autem sine ratione reprehendit Snellius, quod hos de sectione determinata libros iis de sectione rationis et spatii non praemiserit; problemata enim de Sectione determinata quintum praesertim et sextum Lib. 1. et ea Lib. 2. illis de sectione rationis et spatii difficiliora sunt. Post Snellium Alexander Andersonus, Abredonensis, problemata primi libri Apollonii, vnumque secundi, suo modo soluit inter problemata quae subnexuit supplemento Apollonii rediuiui, Parisiis anno 1612. edito. Constructiones quas tradit Cas. 2. et 3. problematis sui noni bonae sunt, similemque ipsis tertiam tradit Rogerius Ventemiglia in pag. 256. Analyseos Geometricae Hugonis de Omerique, aliasque duas ipse Hugo in pagg. 260. 263. eiusdem libri. Has, vt et similes reliquorum epitagmatum Prob. 5. et 6. Lib. 1. Apollonii dedimus in eorum demonstrationibus secundis. Cum igitur libri de sectione determinata nonnisi obscure et imperfecte hactenus habeantur, e re geometriae visum est eos plenius, et magis distincte tradere. Multa enim problemata, ad ea quae in hisce libris tractantur deducuntur. Eos igitur multis abhinc annis restituere aggressus, statim percepi, non tam difficile fore problemata haec quodammodo soluta dare, quam eorum epitagmata et determinationes rite distinguere, et exhibere congruenter numero et ordini, secundum quem Pappus eadem distribuit; mavimae autem difficultatis rem esse in viam Apollonianam incidere, hoc est quae ipsius lemmatibus indigeret, et ad eiusdem determinationes duceret. Et quidem putet dicere, quoties irrito conamine haec inuenire aggressus sum, quotesque re desperata ab incoepto destiti. Tandem, anno scilicet 1727. solutionem problematis 5. et 6. Lib. 1.