Latin
C. VELLEII PATERCVLI QVAE SVPERSVNT
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 73-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc primam editionem, multi, qui ad Velleium legendum et explicandum, dispari cum animi sensu ac doctrinae apparatu, accesserunt, offensi eius lacunis, naeuis, et corruptelis, ita conati sunt refingere ac reformare, nullo vt, neque fine neque modo, impetus iste regi et temperari, sed tota res temeritati attribui videretur. Primus hoc fecit Iunta; successit Vascosanus; exortus deinde est, qui quae isti modice fecissent, summa cum libertate ageret, et plane nouum, et a Rhenaniano diuersum Velleium, procuderet. Cuius ausi monumentum est editio Velleii subiecta Scriptoribus Historiae Augustae, Basileae apud Frobenium a. 1546. Fol editis. Doctum tamen et acutum fuisse hominem, qui huic editioni praefuit, quisquis tandem fuerit, intelligitur, insigni fauore plurimorum, quo, quamquam non Velleiana, attamen ea quae intelligi possent, praeberet, excepta est haec altera et interpolata Basileensis editio, antiquiori, genuina et sinceras refrenti, posthabita. Quin etiam ipse Burmanus, ac caeteri, qui Critici dici haberique vellent, in fuis Velleii recensionibus, hanc interpelatam editionem in textis verborum exprimendis, secus quam par erat, secuti sunt. Hac rei indignitate permotus Ruhnkenius, quem nemo acuti, sagacis, et perdocti Critici laude defraudet, quem illi commiiserant errorem euitauit. Necessarium enim duxit, verum et germanum Velleium, qualis in Rhenani editione prodiit, tandem aliquando reuoeare. Ergo non veritus eorum minas, qui textum multis in locis mendosiorem, quam in Burmaniana et aliis editionibus reperiretur, exhiberi, qui nec orthographiam saepe falsam muctrina commendatur; propterea quod omnis ista res ad frau des monasticas pertinet. Sed dandum erat aliquid Ordini, qui cum omni suo cultu lesuitico sublatus est.