Latin
C. VELLEII PATERCVLI QVAE SVPERSVNT
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 74
Unproofread scanNot analysed yet
C. VELLEII PATERCVLI QVAE SVPERSVNT ex Historiae Romanae voluminibus duobus: cum integris animaduersionibus, doctorum, curante DAVIDE RVHNKENIO. Lugduni Batauorum apud Samuel. et Ioann. Luchtmans, Academiae typographos, 1779. Alph. 3 pll. 16. cum 10 pll. Praefationum. T. I. II. in 8. Motum est eruditis, inprimis iis, qui cum reliquarum doctrinarum cognitione, humanitatis et litterarum scientiam coniungendam putant, tanto emendatiores haberi ex antiquorum libris eos, quorum ad nostra tempora multi codices scripti peruenerint, quanto inquinatiores et corruptiores ii censentur, quorum pauci, siue vnus tantum et alter, reperiantur. Quo minus mirandum est, Velleii, qui breuiter Romanam historiam tradit, quae supersunt, ab eo inde tempore, quo edita primum in lucem sunt, man ca semper, mutilata, lacerata et corrupta, post etiam curas virorum doctorum, quibus ea sanore ac emendare animus erat, mansisse. Huius enim operis vnus tantummodo codex MStus extitit, in coenobio Murbacensi, sub initium re nascentium litterarum repertus vna tantum, quae auctoritatem habeat editio, ex hoc ipso Codice ducta et expressa, B. Rhenani, quae Basileae ap. Frobenium anno 1520. in Folio prodiit. Mox Ioh. Alb. Burerius istum codieem, quoad adhuc a Frobenio tenebatur, cum typis expresso exemplari contulit, et varias inde lectiones collectas illi suo sub nomine addidit. Post haec tempora euanuit Coder, nec vsquam vel idem, vel alius, qui Velleii libros referret, in summo quaerentium et peruestigantium studio et labore indagari potuit.