Latin
10.902.29 to 10.902.42
Novatian, De Trinitate 10.902.29-42
Unproofread scanNot analysed yet
Certe si oderas nativitatem, quia Creatoris oderas nuptiarum conjunctionem, recusare debueras etiam imitationem hominis, qui per nuptias nascitur creatoris. Neque igitur eum haereticorum agnoscimus Christum, qui in imagine (ut dicitur) fuit et non in veritate: nihil enim verum(65) eorum quae gessit fecerit, si ipse phan- tasma et non veritas fuit: neque eum, qui nihil in se nostri corporis gessit, dum ex Maria nihil accepit, ne non nobis (66) venerit; dum non in nostra subtantia visus apparuit· Neque illum, qui aetheream sive si- deream, ut alii voluerunt haeretici, voluit carnem: ne ullam in illo nostro (67) inielligamus salutem, si non etiam nostri corporis cognoscamus soliditatem: nec ullum omnino alterum qui quodvis aliud ex fig- mento haereticorum (68) gesserit corpus fabularum. Omnes enim istos et nativitas Domini et mors ipsa confutat. Nam et (Joan. I, 14) Verbum, inquit Joannes, caro factum est, et habitavit in nobis. Ut merito corpus nostrum in illo fuerit, quoniam quidem nostram carnem Sermo. suscepit. Et sanguis idcirco de manibus ac pedibus, atque ipso latere demana- vit, ut nostri consors corporis probaretur, dum occasus nostri legibus moritur. Qui dum in eadem substatia corporis in qua moritur, ressuscitatus ipsius corporis vulneribus comprobatur, etiam re- surrectionis nostrae leges in sua carne monstravit, qui (69) corpus, quod ex nobis habuit, in sua resur- rectione restituit· Lex enim resurrectionis ponitur, dum Christus ad exemplum caeterorum in substan- tia corporis suscitatur. Quoniam, cum (I Cor. XVI, 50) caro et sanguis non oblinere regnum Dei scribi- tur, non carnis substantia damnata est, quae divinis manibus, ne periret, exstructa est; sed sola carnis culpa merito reprehensa est, quae voluntaria homi- nis temeritate contra legis divinae jura grassata est. Quia in Baptismate et in mortis dissolutione, sublata caro ad salutem revertitur: dum ad sta- tum innocentiae, deposita criminis mortalitate, re- vocatur.