Latin
11.1 to 11.12
Novatian, De Trinitate 11.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Et vero non hominem tantum Christum, sed et Deum: sicuti hominis filium, ita et Dei filium. Verum ne ex hoc quod Dominum nostrum Jesum Chrisium-Dei Creatoris Filium in substantia veri corporis exhibitum asserimus, aliis haereticis hoc in loco hominem tantum et solum defendentibus, atque ideo hominem illum nudum et solitarium pro- bare cupientibus, aut manus dedisse, aut loquendi (70) materiam commodasse videamur, non sic de substantia corporis ipsius exprimimus, ut soluti tantum (71) hominem illum esse dicamus; sed ut, di- vinitate sermonis in ipsa concretione permista, etiam Deum illum secundum Scripturas esse teneamus Est enim periculum grande, Salvatorem generis hu- mani, totius Dominum et principem mundi, cui (Matth. XX, 21) a suo Patre omnia iradita sunt et cuncta concessa, per quem instituta sunt universa, creata sunt tota, digesta sunt cuncta, aevorum om nium et temporum regem, Angelorum omnium principem ante quem nihil praeter Patrem, hominem tantummodo dicere, et auctoritatem illi divinam in his abnegare, Haec enim contumelia haereticorum ad ipsum quoque Deum Patrem redundabit, si Deus Pater Filium Deum generare non potuit. Sed enim veritati …aecita haereticorum nulla praescribet. Nec quoniam in Christo aliquid tenent, aliquid nou te- nent, alterum vident, alterum non vident, er pietur nobis illud quod non vident, per illud quod vident. Quasi hominis enim in illo fragilitates con- siderant, quasi Dei virtutes non computant; infir- mitates carnis recolunt, potestates divinitatis ex- cludunt. Quando si probatio haec ex infirmitatibus Christi illuc proficit, ut homo ex infirmitatibus comprobetur; probatio divinitatis in illo collecta et vi…tuitibus illuc proficiet, ut etiam Deus ex ope- …ibus asseratur. Si enim passiones ostendunt in illo humanam fragilitatem, cur opera non asserant in illo divinam potestatem? ne si hoc nou profe- cerit ut Deus ex virtutibus asseratur, nec passiones proficant ut etiam homo ex ipsis esse monstretur.