Latin
12.47 to 12.52
Novatian, De Trinitate 12.47-52
Unproofread scanNot analysed yet
Elig…nt ergo ex duobus quid velint, hunc, qui ab Africo venit Filium esse, an Patiem: Deus enim dicitur ab Africo venturus. Si Filium, quid dubitant Christum et Deum dicere? Deum enim Scriptura dicit esse venturum. Si Patrem, quid dubitant cum Sabellii temeritate misceri, qui Christum Patrem dicit? nisi quoniam, sive illum Patrem, sive Filium dixerint, ab h…eresi sua. inviti licet, desciscant nceesse est, qui Christum hominem tantummodo solent dicere: dum illum, rebus ipsis coacti, Deum incipiunt promere, sive dum illum Patrem, sive dum illum Filium volue- rint nuncupare.