Latin
13.1 to 13.26
Novatian, De Trinitate 13.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
Eamdem veritatem evinci e sacris Novi Foederis Litteris. Ac sic (84) et Joannes nativitatem Christi de- scribens (Joan I, 14), Verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus claritatem ejus, claritatem tanquam unigeniti a Patre, plenum (85) gratia et veritate. Nam et vocatur nomen ejus Verbum Dei (Apoc. XIX. 13): nec immeri o. Eruc- tavit, inquit, cor meum verbum bon…m (Psalm. XLIV, 2); quod Verbum Regis nomine consequenter ap- pellat inferendo, Dico ego opera mea Regi. Per ipsum enim omnia facta sunt opera, et sine ipso fac- tum est nihil (Joan. I, 3). Sive enim, inquit Aposto- lus. Throni, sive Dominationes, sive Virtutes, sive Potestates, visibilia et invisibilia, omnia per…i…sum constant (Coloss. I, 16). Verbum autem hoc illud est, quod in sua venit, et sui eum non receperunt. Mundus enim per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10, 11). Verbum autem hoc crat in principio apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Quis igitur dnubitet, cum in extrema parte dicitur, Verbum caro facium est, et habitavit in nobis, Christum cujus est nativitas et quia caro (86) factus est, esse hominem, et quia Verbum Dei, Deum incunctanter edicere esse; praesertim cum animadvertat Scripturam evangelicam, utramque istam substantiam in unam nativitatis Christi foederasse concordiam? Hic est enim qui sicut sponsus egreditur de thalamo suo, exsultavit ut gi- gas ad currendam viam; a summo coelo egressio ejus et usque ad summum regressio ejus (Psalm· XVIII. 6, 7). Quoniam usque ad summum, nec quis- quam in coelum ascendit, nisi qui de coelo descen- dit, Filius hominis qui est in coelis (Joan. III, 13). Repetens hoc ipsum dicit: Pater, clarifica me eo honore quo fui apud te antequam mundus esset (Joan. XVII, 5).