Latin
16.1 to 16.16
Novatian, De Trinitate 16.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Iterum ex Evangelio Christum Deum comprobat. Si homo tantummodo Christus, quomodo ipse dicit: Et omnis qui vivit (10) et credit in me non morietur in aeternum? (Joan. XI, 26.) Sed enim qui in hominem solitarium credit et nudum, maledictus dicitur (Jerem. XVII, 5): hic autem, qui credit in Christum non maledicius, sed in aeternum non moriturus refertur. Ex quo, si aut homo est tan- tum, ut haeretici volunt, quomodo quisquis in eum credit, non morietur in aeternum, cum maledictus esse teneatur qui confidit in homine? Aut si non maledictus, sed potius ad aeternae vitae consecutio- nem, ut legitur, destinatus, non homo (11) tan- tummodo Christus, sed et Deus: in quem qui cre- dit, et maledictionis periculum deponit, et ad fruc- tum justitiae accedit. Si homo tantummodo Chri- stus, quomodo Paraclitum dicit de suo esse sumptu- rum quae nuntiaturus sit? (Joan. XVI, 14.) Ne- que enim Paraclitus ab homine quidquam accipit, sed homini scientiam Paraclitus porrigit, nec futu- ra ab homine Paraclitus discit, sed de futuris ho- minem Paraclitus instruit. Ergo aut non accepit Paraclitus a Christo homine quod nuntiet, quoniam Paraclito homo nihil poterit dare a quo ipse homo debet accipere; et fallit in praesenti loco Christus et decipit, cum Paraclitum a se homine accepturum quae nuntiet dicit; aut non nos fallit, sicut nec fal- lit, et accepit Paraclitus a Christo quae nuntiet. Sed si a Christo accepit (12) quae nuntiet, major ergo jam Paraclito Christus est: quoniam nec, Paraclitus a Christo acciperet, nisi minor Christo esset. Minor autem Christo Paraclitus Christum etiam Deum esse hoc ipso probat, a quo accepit quae nun- tiat; ut testimonium Christi divinitatis grande sit, dum minor Christo Paraclitus repertus, ab illo su- mit quae caeteris tradit.