Latin
16.17 to 16.32
Novatian, De Trinitate 16.17-32
Unproofread scanNot analysed yet
Quandoquidem si homo tantummodo Christus, a Paraclito Christus accipe- ret quae diceret, non a Christo Paraclitus acciperet quae nuntiaret. Si homo tantummodo Christus, quare credendi nobis talem regulam posuit quo di- ceret: Haec est autem vita aeterna ut sciant te unum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum? (Joan. XVII, 3.) Si noluisset se etiam Deum intelligi, cur addidit: Et quem misisti Jesum Christum, nisi quoniam et Deum accipi voluit (13)? Quoniam si se Deum nollet intelligi, addidisset: Et quem mi- sisti hominem Jesum Christum: nunc autem neque addidit, nec se hominem, nobis tantummodo Chri- stus tradidit, sed Deo (14) junxit, ut et Deum per hanc conjunctionem, sicut est, intelligi vellet. Est ergo credendum, secundum praescriptam regulam, in Dominum, unum verum Deum, et in eum quem misit Jesum Christum consequenter, qui se nequa- quam Patri, ut diximus, junxisset, nisi Deum quo- que intelligi vellet (15); separasset enim ab co (16), si Deum intelligi se noluisset: inter homines enim tantummodo se collocasset, si hominem se esse tantummodo sciret; nec cum Deo junxisset, si se non et Deum nosset: nunc et de homine tacet, quoniam hominem illum (17) nemo dubitat; et Deo se jungit merito, ut credituris divinitatis suae formulam poneret. Si homo tantummodo Chri- stus, quomodo dicit: Et nunc honorifica me gloria quam habebam apud te priusquam mundus esset? (Joan. XVII, 5.) Si antequam mundus esset, gloriam habuit apud Deum, et claritatem tenuit apud Patrem, ante mundum fuit: nec enim habuisset glo- riam, nisi ipse prius fuisset, qui gloriam posset te- nere. Nemo enim habere aliquid poterit, nisi ante ipse fuerit, qui aliquid tenet. Sed enim Christus habet (18) gloriam ante mundi institutionem; ergo ante institutionem mundi fuit. Nisi enim ante insti- tutionem mundi esset, ante mundi institutionem gloriam habere non posset, cum ipse non esset· Sed enim homo gloriam ante mundi institutionem ha- bere non potuit, qui post mundum fuit: Christus autem habuit: ante mundum igitur fuit: non igi- tur homo tantummodo fuit, qui ante mundum fuit: Deus est igitur, quoniam ante mundum fuit, et glo- riam ante mundum tenuit.