Latin
17.19 to 17.33
Novatian, De Trinitate 17.19-33
Unproofread scanNot analysed yet
Sed enim Deo prae- cipiente ut homo fiat, Deus refertur esse qui bomi- nem facit: facit autem hominem Dei Filius, Ver- bum scilicet Dei, per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil. Hoc autem Verbum caro fac- tum est, et habitavit in nobis: ergo Christus est Deus. Per Christum igitur homo factus est, ut per Dei Filium. Sed Deus hominem ad imaginem Dei fecit; Deus est ergo qui fecit hominem ad ima- ginem Dei, Deus ergo Christus est: ut merito nec Veteris Testamenti circa personam Christi vacillet auctoritas, dum Novi Testamenti manifestatione fulcitur. nec Novi Testamenti intercepta sit potes- tas, dum radicibus Veteris Testamenti ejusdem ni- titur veritas. Ex quo, qui Christum, Dei Filium et hominis, tantummodo praesumunt hominem, non et Deum, contra Testamentum et Vetus et Novum fa- ciunt, dum et Veteris et Novi Testamenti auctori- tatem veritatemque corrumpunt. Quid si idem Moy- ses ubique introducit Deum Patrem immensum atque sine fine, non qui loco cludatur, sed qui om- nem locum eludat: nec eum qui iu loco sit, sed potius in quo omnis locus sit: omnia continentem et cuncta complexum, ut merito nec descendat nec ascendat, quoniam ipse omnia et continet et implet: et tamen nihilominus introducit Deum descenden- tem ad turrem quam aedificabant filii hominum considerare (26) quaerentem, et dicentem: Venite; et mox: Descendamus, et confundamus illic ipsorum linguas, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui? (Gen. XI, 7.) Quem volunt hic Deum descen- disse ad turrem illam, et homines tunc Illos visi- tare quaerentem? Deum Patrem? Ergo jam loco clauditur: et quomodo ipse omnia complectitur? Aut numquid Angelum cum Angelis dicit descen- dentem, et dicentem: Venite; et mox: Descenda- mus et confundamus illic ipsorum linguas?