Latin
17.34 to 17.41
Novatian, De Trinitate 17.34-41
Unproofread scanNot analysed yet
Sed enim in Deuteronomio animadvertimus retulisse Deum haec. Deumque dixisse, ubi ponitur: Cum disseminaret filios Adam, statuit fines gentium juxta numerum angelorum Dei (Deut. XXXII, 8). Neque ergo Pater descendit, ut res indicat; neque Ange- lus ista praecipit, ut res probat. Superest ergo, ut ille descenderit, de quo apostolus Paulus: Qui de- scendit, ipse est qui ascendit super omnes coelos, ut impleret omnia (Ephes. IV, 10), hoc est Dei Filius, Dei Verbum. Verbum autem Dei caro factum est, et habitavit in nobis: hic erit (27) Christus: Deus ergo pronuntiabitur Christus.