Latin
2.27 to 2.29
Novatian, De Trinitate 2.27-29
Unproofread scanNot analysed yet
Minora enim sint necesse est omnium (24) genera virtutum eo ipso, qui virtutum omnium et Deus et Parens est: ut vere dici possit, id Deus esse (25), quod ejusmodi est cui comparari nihil potest. Super omne est enim quod dici po- test. Mens est enim quaedam gignens et complens omnia, quae sine ullo aut initio aut termino tempo- ris, causas rerum naturaliter nexas ad utilitatem omnium summa et perfecta ratione moderetur.