Latin
3.1 to 3.25
Novatian, De Trinitate 3.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
Deum esse omnium conditorem, dominum et paren- tem, e sacris Scripturis probatur. Hunc Igitur agnoscimus et scimus Deum, condi- torem rerum omnium: Dominum, propter potestatem, et parentem (26) propter institutionem: hunc, inquam, qui dixit, et facta sunt omnia (Psal. CXLVIII, 5); proecepit, et processerunt universa; de quo scrii- ptum est (Psal. CIII, 24): Omnia in sapientia fecisti; de quo Moyses (Deuteron. IV, 39): Deus in coelo sursum et in terra deorsum; qui, secundum Isaiam (Isa. XL, 12), mensus est coelum palmo, ter- ram pugillo: qui aspicit terram, et facit eam tre- mere (Psal. CIII, 32); qui continet gyrum terroe, et eos qui habitant in ipso quasi locustoe; qui expen- dit (27) montes in pondere, et nemora in statera (Isa. XL, 22, 12), id est certo divinae dispositionis examine: ac, ne facile in ruinam procumberet ma- guitudo inaequaliter jacens, si non paribus fuisset librata ponderibus, onus hoc moderanter terrenae molis aequavit. Qui dicit per prophetam (Isa. XLV, 22): Ego Deus, et non est proeter me. Qui per cumdem prophetam refert (Isa. XLII, 8): Quoniam majestatem meam non dabo alteri; ut omnes cum suis figmentis ethnicos excludat et haereticos, pro- bans Deum non esse qui manu artificis factus sit, nec eum qui ingenio haeretici fictus sit (28). Non est enim Deus, cui, ut sit, quaerendus est artifex. Quique adhuc adjecit per prophetam (Isa. LXVI, 1): Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pe- dum meorum: qualem mihi oedificabitis domum, aut quis locus requiei meoe? ut ostendat quoniam multo magis illum templum non capit, quem (29) mundus non capit: et haec non ad sui jactantiam, sed ad nostri scientiam refert. Neque enim ipse a nobis desiderat magnitudinis gloriam, sed nobis vult reli- giosam, qua pater, conferre sapientiam. Quique praeterea ferinos nostros animos, et de agresti im- mamitate tumidos et abruptos ad lenitatem trahere volens, dicit (Ibid.