Latin
24.26 to 24.31
Novatian, De Trinitate 24.26-31
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc autem particulatim exponens tam magni saeramenti ordinem atque rationem, evi- denter expressit, ut diceret, et quod ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei; probans quoniam Filius Dei descendit: qui dum Filium hominis in se suscepit, consequenter illum Filium Dei fecit; quoniam illum Filius sibi Dei (91) sociavit et junxit. Ut dum Filius hominis adhaeret in nativitatem (92) Filio Dei, ipsa permistione feneratum et mutua- tum teneret, quod ex natura propria possidere non posset. Ac sic facta est Angeli voce, quod nolunt haeretici, inter Filium Dei hominisque, cum sua tamen soc atione, distinctio; urgendo illos uti Christum, hominis Filium (93), hominem intelli- gant quoque Dei Filium, et hominem Dei Filium, id est Dei Verbum (sicut scriptum est) Deum ac- cipiant: atque ideo Christum Jesum Dominum, ex utroque connexum (94) (ut ita dixerim), ex utroque contextum atque concretum, et in eadem utrius- que substantiae concordia mutui ad invicem foede- ris confibulatione sociatum, hominem et Deum, Scripturae hoc ipsum dicentis veritate, cognos- cant.