Latin
25.1 to 25.13
Novatian, De Trinitate 25.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Neque inde sequi quia Christus mortuus, etiam Deum mortuum accipi: non enim tantummodo Deum, sed et hominem Christum Scriptura proponit. Ergo, inquiunt, si Christus non homo est tantum, sed et Deus, Christum autem refert Scriptura mortuum pro nobis et resuscitatum; jam docet nos Scrip- tura credere Deum mortuum: aut si Deus non mo- ritur Christus autem mortuus retertur, non erit, Christus Deus, quoniam Deus non potest accipi mortuus. Si unquam intellegerint, aut intellexis- sent quod legunt, nunquam lam periculose omnino loquerentur. Sed erroris semper est abrupta de- mentia; et non est novum si usque ad periculosa descendunt, qui fidem legitimam reliquerunt. Si enim Scriptura proponeret Christum tantummodo Deum, et nulla in illo fragilitatis humanae sociatio esset permista, merito illorum hic aliquid valuisset sermo contortus. Si Christus Deus, Christus autem mortuus, ergo mortuus est Deus. Sed cum non tan- tummodo illum, ut ostendimus jam frequenter, Deum, sed et hominem Scriptura constituat, consequens est, quod (95) immortale est, incorruptum mansisse teneatur. Quis enim non intelligat, quod impassibilis sit divinitas, passibilis vero sit humana fra- gilitas? Cum ergo tam ex eo quod Deus est, quam etiam ex illo quod homo est, Christus intelligatur esse permistus et esse sociatus: Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), quis non sine ullo magistro atque interprete ex sese fa- cile cognoscat, non illud in Christo mortuum esse quod Deus est, sed illud in illo mortuum esse quod homo est? Quid enim si divinitas in Christo non moritur, sed carnis solius substantia exstinguitur, quando et caeteris hominibus, qui non sunt caro tan- tummodo, sed caro et anima, caro quidem sola in- cursum interitus mortisque patiatur, extra leges autem interitus et mortis anima incorrupta cerna- tur?