Latin
27.44 to 27.49
Novatian, De Trinitate 27.44-49
Unproofread scanNot analysed yet
Et nunc autem profitendo se acce- pisse sanctificationem a Patre: hoc ipso, quo Patre se minorem accipiendo ab ipso sanctificationem probat (13), Filium se esse, non Patrem monstravit. Missum praeterea se esse dicit, ut per hanc obe- dientiam qua venit Dominus Christus, missus, non Pater, sed Filius probetur, qui misisset utique, si Pa- ter fuisset: missus autem non fuit Pater, ne Pater subditus alteri Deo, dum mittitur, probaretur. Et tamen post haec adjicit, quod omnem omnino ambiguitatem dissolveret, et totam controversiam er- roris extingueret. Ait enim in ultima parte sermonis: Vos dicitis, quia blasphemas, quia dixi. Filius Dei sum. Ergo si evidenter Filium Dominus se, non Patrem esse testatur, magnae temeritatis et ingen- tis est furoris exemplum, contra ipsius Christi Domini testimonium controversiam divinitatis et religionis agitare, et Christum Jesum Patrem esse dicere, cum animadvertat illum non Patrem se, sed Filium comprobasse.