Latin
28.1 to 28.23
Novatian, De Trinitate 28.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
Pro Sabellianis etiam nihil facere illud: Qui videt me, videt et Patrem, probaet. Adhuc adjiciam illam quoque partem in qua dum haereticus (14) quasi oculo quodam ga udet propriae veritatis et luminis amisso, totam caecitatem sui agnoscat erroris. Identidem enim et frequenter op- ponit quia dictum sit: Tanto tempore vobiscum sum, et non agnoscitis me? Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9). Sed quod non intelligit, discat. Culpatur Philippus, et j ure quidem meritoque, quia dixerit: Domine, ostende nobis Pa- trem, et sufficit nobis (Ibid. v. 8). Qua ndo enim ex Christo aut audierat istud, aut didicerat quasi esset Pater Christus? cum contra magis quod Filius esset, non quia Pater, frequenter audisset, et saepe didicisset. Quod enim dixit Dominus, Si me cognovi- stis, et Patrem meum cognovistis, et amodo nostis illum, et vidistis illum (Joan. XIV, 7), non sic dixerat ut se Patrem vellet intelligi; sed quoniam qui penitus et plene et cum tota fide et lota religione accessit ad Dei Filium, omnibus modis per ipsum Filium in quem sic credit, ad Patrem per- venturus sit, eumdemque visurus. Nemo enim, in- quit, potest venire ad Patrem nisi per me (Ibid. v. 6). Et ideo ad Patrem Deum non tantum ven- turus est, et cogniturus ipsum Patrem; sed etiam sic tenere debet, atque ita animo ac mente praesu- mere, quasi jam noverit Patrem pariter et viderit. Saepe enim Scriptura divina quae nondum facta sunt pro factis annuntiat, quia sic futura sunt: et quae omnibus modis fieri habent, non quasi futura sint praedicat, sed quasi facta sint narrat. Denique cum nondum temporibus Isaiae prophetae Christus natus fuisset, Quia puer, aiebat, natus est nobis (15) (Isa. IX, 6); et cum nondum accessum esset ad Mariam, Et accessi ad prophetissam (16), dicebat (Isa.