Latin
29.24 to 29.40
Novatian, De Trinitate 29.24-40
Unproofread scanNot analysed yet
nec tamen ante resurrectionem Domini exhibitus, sed post (23) resurrectionem Christi contributus. Rogabo enim, aiebat, Patrem, et alium advocatum dabit vobis, ut vobiscum sit in oeternum, Spiritum veritatis (Joan. XIV, 16, 17). Et: Cum venerit advocatus ille, quem ego missurus sum vobis a Patre meo, Spiritum veritatis, qui de Patre meo procedit (Joan. XV, 26). Et: Si non abiero ego, advocatus ille non veniet ad vos: si autem ego abiero, remittam illum ad vos (Joan. XVI, 7). Et: Cum ve- nevit Spiritus veritatis, ille vos diriget in om- nem veritatem (Joan. XVI, 13). Et quoniam Domi- nus in coelos esset abiturus, Paraclitum discipulis necessario dabat, ne illos quodammodo pupillos, quod minime decebat, relinqueret, et sine advo- cato et quodam tutore desereret. Hic est enim qui ipserum animos mentesque firmavit, qui Evange- lica Sacramenta distinxit, qui in ipsis illuminator rerum Divinarum fuit, qui confirmati pro nomine Domini nec carceres nec vincula timuerunt; quin imo ipsas saeculi potestates et tormenta calcave- runt, armati jam scilicet per ipsum atque firmati, habentes in se dona, quae hic idem Spiritus Eccle- siae Christi sponsae quasi quaedam ornamenta distribuit et dirigit. Hic est enim qui Prophetas in Ecclesia constituit, Magistros erudit, linguas diri- git, virtutes et sanitates facit, opera mirabilia ge- rit, discretiones spirituum porrigit, gubernationes contribuit, consilia suggerit, quaeque alia sunt charismatum dona componit et digerit; et ideo Ec- clesiam Domini undique, et in omnibus perfectam et consummatam facit. Hic est qui in modum co- lumbae, posteaquam Dominus baptizatus est, super eum venit et mansit (Matth. III, 16), habitans in solo Christo plenus et totus, nec in aliqua men- sura aut portione mutilatus, sed cum tota sua re- dundantia cumulate distributus et missus (24); ut ex illo delibationem quamdam gratiarum caeteri consequi possint;