Latin
29.1 to 29.23
Novatian, De Trinitate 29.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
Deinceps fidei auctoritatem admonere nos docet, post Patrem et Filium, credere etiam IN SPIRITUM SANCTUM: cujus operationes ex Scripturis recenset. Sed enim ordo rationis et Fidei auctoritas diges- tis vocibus et Litteris Domini, admonet nos, post haec credere etiam in Spiritum sanctum, olim Ec clesiae repromissum, sed statutis temporum oppor- tunitatibus redditum. Est enim per Joelem pro- phetam repromissus, sed per Christum redditus. In novissimis, inquit, diebus effundam de Spiritu meo super servos et ancillas meas (Joel II, 28). Do- minus autem: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, erunt remissa; et quorum reti- nueritis, erunt retenta (Act. II, 17; Joan. XX, 22, 23). Hunc autem Spiritum sanctum Dominus Chris- tus modo (Joan. XIV, 16, 17) Paraclitum appellat, modo Spiritum veritatis esse pronuntiat; qui non est in Evangelio novus, sed nec nove datus: nam hic ipse et in Prophetis populum accusavit, et in Apostolis advocationem Gentibus praestitit. Nam illi ut accusarentur merebantur, quia contempse- rant Legem: et qui ex Gentibus credunt, ut pa- trocinio Spiritus adjuventur merentur, quia ad Evangelicam pervenire gestiunt legem. Differentia sane in illo genera officiorum: quoniam in temporibus differens ratio causarum: nec ex hoc tamen ipse diversus (22), qui haec sic gerit; nec alter est, dum sic agit: sed unus atque ipse est, dividens officia sua per tempora, et rerum occasiones atque monumenta. Denique Apostolus Paulus: Haben- tes, inquit, cumdem Spiritum, sicut scrip um est: Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, ideo loquimur (II Cor. IV, 43). Unus ergo et idem Spiritus, qui in Prophetis et Apostolis; nisi quo- niam ibi ad momentum, hic semper. Caeterum ibi, non ut semper in illis inesset: hic, ut in illis semper maneret: et ibi mediocriter distributus, hic totus effusus; ibi parce datus, hic large com- modatus;