Latin
30.2.1 to 30.2.12
Novatian, De Trinitate 30.2.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Et haec quidem (30) de Patre et de Filio et de Spiritu sancto breviter sint nobis dicta, et stri- ctim posita, et non longa disputatione porrecta, Latius enim potuerunt porrigi, et propensiore (31) disputatione produci; quandoquidem ad testimonium, quod ita se habeat fides vera, totum et Vetus et Novum Testamentum possit adduci. Sed quia obluctantes adversus veritatem semper haeretici, sincerae traditionis et Catholicae fidei controversiam solent trahere, scandalizati in Christum quod etiam Deus et per Scripturas asseratur, et a nobis hoc esse credatur; merito a nobis (ut omnis a fide nostra auferri possit haeretica calumnia) de eo quod et Deus sit Christus sic est disputandum, ut non impediat Scripturae veritatem; sed nec nostram fidem, qua unus Deus et per Scripturas promi- tur (32), et a nobis tenetur et creditur. Tam enim illi qui Jesum Christum ipsum Deum Patrem dicunt, quam etiam illi qui hominem illum tantummodo esse voluerunt, erroris sui et perversitatis origines et causas inde rapuerunt: quia cum animadverte- rent scriptum esse quod unus sit Deus, non aliter putaverunt istam tenere se posse sententiam, nisi aut hominem tantum Christum, aut certe Deum Patrem putarent esse credendum. Sic enim calum- nias suas colligere consueverunt, ut errorem pre- prium approbare nitantur. Et quidem illi qui Jesum Christum Patrem dicunt, ista praetendunt: Si unus Deus (33); Christus autem Deus: Pater est Christus, quia unus Deus; si non Pater sit Christus, dum et Deus Filius Christus, duo Dii contra Scripturas introducti esse videantur. Qui autem hominem tantummodo Christum esse contendunt, ex diverso sic colligunt: Si alter Pater, alter est Filius (34): Pater autem Deus, et Christus Deus: non ergo unus Deus, sed duo dii introducuntur pa- riter, Pater et Filius; ac si unus Deus, consequen- ter homo Christus, ut merito Pater sit Deus unus.