Latin
30.2.13 to 30.2.36
Novatian, De Trinitate 30.2.13-36
Unproofread scanNot analysed yet
Re vera quasi inter duos latrones crucifigitur Do- minus, quomodo fixus aliquando est: et ita excipit haereticorum istorum ex utroque latere sacrilega convicia. Sed neque Scripturae sanctae, neque nos causas illis perditionis et caecitatis afferimus, si qua in medio Divinarum Litterarum evidenter po- sita aut videre nolunt, aut videre non possunt. Nos enim et scimus et legimus et credimus et tenemus unum esse Deum, qui fecit coelum pariter ac terram, quoniam nec alterum novimus aut nosse (cum nullus sit) aliquando poterimus. Ego sum, inquit, Deus: et non est praeter me justus et salvans (Isa. XLIII, 11). Et alio in loco: Ego primus et no- vissimus (35), et praeter me non est Deus. Quis sicut ego (Ibid. XLIV, 6, 7)? Et: Quis mensus est palmo coelum, et terram pugillo? quis suspendit montes in pondere, et nemora in statera (Ibid. XL, 12)? Et Ezechias: Ut sciant omnes quia tu es Deus solus (Isa. XXXVII, 20). Ipse praeterea Dominos: Quid me interrogas de bono? Unus Deus bonus (Matth. XIX, 17). Apostolus quoque Paulus: Qui solus, inquit, habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem: quem iidit hominum nemo, nec videre potest (I Tim. VI, 16). Et alio in loco: Mediator autem unius non est; Deus autem unus est (Galat. III, 20). Sed quomodo hoc tenemus et legimus et credimus, sic Scriptu- rarum (36) coelestium nullam partem praeterire debemus: quippe cum etiam illa quae in Scripturis sunt posita Christi divinitatis insignia, nullo modo debemus recusare, ne Scripturarum auctoritatem corrumpendo, integritatem fidei sanctae corrupisse teneamur. Et hoc ergo credamus, siquidem (37) fidelissimum, Dei Filium Jesum Christum Domi- num et Deum nostrum: quoniam, in princi- pio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (38), et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum (Joan.