Latin
4.18 to 4.35
Novatian, De Trinitate 4.18-35
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc enim in ipso quidquid illud potest (33) quod est Deus, semper sit necesse est; ut semper sit Deus, servans sese virtutibus suis. Et ideo dicit (Exod. III, 14): Ego sum qui sum. Quod enim est, ideo hoc habet nomen, quoniam eamdem semper sui oblinet qualitatem. Immutatio enim tollit illud nomen quod est: quidquid enim aliquando venitur, mortale ostenditur, hoc ipso quod convertitur. Desinit enim esse quod fuerat, et incipit conse- quenter esse quod non erat: idcirco et merito in Deo manet semper status suus, dum, sine detri- mento commutationis, semper sui et similis et aequalis est. Quod enim natum non est, nec mutari potest: ea enim sola in conversionem veniunt, quaecunque fiunt vel quaecunque gignuntur; dum quae aliquando non fuerant, discunt esse nascendo, atque ideo nascendo converti. At enim illa quae nec nativitatem habent nec artificem, excluserunt a se demutationem, dum in qua conversionis causa est, non habent originem: ideo et unus pronuntiatus est, dum parem non habet (34): Deus enim, quid- quid esse potest Deus est, summum sit necesse est. Summum autem quidquid est, ita demum summum esse oportet, dum extra comparem est. Et ideo solum et unum sit necesse est, cui conferri nihil potest, dum parem non habet. Quoniam nec duo infinita esse possunt, ut rerum dictat ipsa natura. Infinitum est autem, quidquid nec originem habet omnino, nec finem. Excludit enim alterius initium, quidquid occupaverit totum. Quoniam si non omne (35) id quod est, quidquid est continet; dum intra id invenitur quo continetur, minus inventum eo quo continetur, Deus esse desierit (36), in alte- rius potestatem redactus, cujus magnitudine, qua minor, fuerit inclusus: et ideo quod (37) continuit, Deus potius esse jam coeperit. Ex quo effe- ctum est ut nec nomen Dei proprium possit edici, quoniam non possit nec concipi.