Latin
4.1 to 4.17
Novatian, De Trinitate 4.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Bonum quoque, semper sui similem, immutabilem, unum et solum, infinitum: cujus nec nomen pro- prium possit edici, et incorruptibilem, et immortalem. Quem solum merito bonum pronuntiat Dominus (Luc. XVIII, 19): cujus bonitatis totus testis est mundus, quem non instituisset, nisi bonus fuisset. Nam si omnia bona valde (Gen. I, 31), consequenter ac merito et quae instituta sunt bona, bonum insti- tutorem probaverunt: et quae a bono institutore sunt, aliud quam bona esse non possunt: ex quo omne malum facessat a Deo. Nec enim potest fieri ut sit initiator aut artifex ullius mali operis, qui nomen sibi perfecti vindicat et parentis et judicis: maxime cum omnis mali operis vindex sit et judex; quoniam et non aliunde occurrit homini malum, nisi a bono Deo recessisset (32). Hoc autem ipsum in homine denotatur: non quia necesse fuit, sed quia ipse sic voluit. Unde manifeste et quid malum esset apparuit, et, ne invidia in Deo esse videretur, a quo malum ortum esset, eluxit. Hic ergo semper sui est similis, nec se unquam in ali- quas formas vertit aut mutat (Jac. I, 17), ne per immutationem etiam mortalis esse videatur. Im- mutatio enim conversionis, portio cujusdam com- prehenditur mortis. Ideo nec adjectio in illo un- quam ullius aut partis aut honoris accedit, ne quid unquam perfecto defuisse videatur: nec detrimentum in eo aliquod agitur, ne gradus mortalitatis receptus esse videntur: sed quod est, id semper est; et qui est, semper ipse est; et qualis est, sem- per talis est. Nam et incrementa originem mon- s…rant, et detrimenta mortem atque interitum pro- bant, et ideo: Ego, ait, sum Deus, et non sum mutatus (Malach. III, 6), statum suum tenens sem- per, dum id quod natum non est, converti non po- test.