Latin
Lines 1-43
Novius, Atellanarum fragmenta 1-43
Not analysed yet
Edepol, paternam qui comest pecuniam
Quid ita? quia enim repuerascis, fugitas personas, pater.
Licetne, leno, duo uerbis? -Etiam? primo et postremo
Quod tu, mi gnate, quaeso ut in pectus tuum
Demittas tamquam in fiscinam uindemitor.
Age nunc, quando rhetoricasti <satis>, responde quod rogo.
Quod editis, nihil est: si uultis quod cacetis, copia est.
Cum ad lupam nostram tam multi crebro conmetant lupi
primum quod dicebo,
Recte, secundum quod dicebo, est melius . . . .
Tibi, cum uiuebo, fidelis ero . . . . . .
Si ignota inpertibis, fient facilius.
Me non uocabit; ob eam rem hanc feci falam.
Iam ego illi subiens sublabrabo esui illud sinciput.
quod profanaui modo
Si tris mensae sint in aede, ut pariter <eis> dispertiam.
Artiuit linguam in palatum, coepit labia sugere.
meam penum componam satius est.
Sequimini; <i tu> prae, mi nate; sequere, temeti timor!
oleas caepe ficos . . . . . . . .
Pati dum poterunt, antequam pugae pilant.
Puerum mulieri praestare noenu scis, quanto siet
Melior cuius uox gallulascit, cuius iam ramus roborascit?
Hi molis non ludunt raptim, pila datatim +morso
Multum ames, paulum des, crebro uenias, rarenter <feras. >
Quando ad ludos uenit, alii cum tacent, totum diem
Argutatur quasi cicada.
Omnes capiunt ficitatem, mers est sine molestia.
testas patinas pistillos mihi
Cantant
Vortit se in omnis bestias, comest quidquid tetigit tantum.
Nihil est pericli: dabo tibi ualidum uirum,
Animosum.
Non multo post sonarium accepit, absdedit.
Consequitur paenularium, cilotrum petit.
agite exigite, temulentum tollite!
Operaeque actor cantor cursor . . senium sonticum!
O pestifera portentifica trux tolutiloquentia!
Macto te his uerbenis, macta tu illanc infortunio.
O domus parata pulchrae familiae festiuiter!
tristimoniam
Ex animo deturbauit et uecordiam.
Gnatus artiuit <suae> matri interfeminia fortiter.
Signare oportet frontem calida forcipe.
Quia supellex multa, quae non utitur, emitur tamen.