Latin
Lines 44-92
Novius, Atellanarum fragmenta 44-92
Not analysed yet
Scalpes dentes derepente, in scaena si peccaueris.
pecunia
Quid? bonum breue est, respondi, Sardiniense caseum.
Actutum scibis, cum in neruo nictabere.
Em: dixin iterum hominem in Tuscos tolutim?
Limen superum, quod mei misero saepe confregit caput,
Inferum autem, digitos omnis ubi ego diffregi meos.
Verberato populus homini labeas pugnis caedere
Cur istuc uadimonio assum? -Vestimentum uesceris
Si percontassem, hoc praeterisset me malum.
unde hoc tam repente
Iucundum indaudiui melum? . . . .
Te uolumus dono donare pulchro praesente omnibus.
lacrimae cadent,
Calet pistillus.
Valgus uentriosus, genibus magnis, talis turgidis
Instat mercaturam: spero rem faciet: frugi est homo.
Tu pueri pausilli simile es, quia enim ad os fers quicquid nanctus.
Ita uobis otiosus sum, ut mi algebo et mi esuribo.
Qui me miserum miseriorem reddidit quam panus puerum.
Vt sole crescit, cerae castra crebro catapulta inpulit.
nec umquam
Vidit rostrum <in> tragoedia tantum Titi <theatrum>.
quod res uis hunc priuari pulchras quas uti solet.
Supparum purum Melitensem linteum, <em> escam meram.
Molucium cocotam chiridotam ricam ricinum
Recta amussim em uide diploidi ut recta grassatur uia.
Nunc res me ipsa reprimit, saepe eadem hac sum grassatus uia.
dum istos inuitabis suffragatores, pater,
Prius in capulo quam in curuli sella suspendes natis.
Quod magno opere quaesiuerunt, id frunisci non queunt. -
Qui non parsit apud se . . . . . frunitus est.
Sume arma, iam te occidam claua scirpea.
Quid ego facerem? <ut> otiosi rodebam rutabulum.
Mammas teneas, pedes extollas, sauies, congenicules.
Inlino cretam cerussam purpurissum . . .
filias
<Binas> habeo temulentas, sed eccas uideo incedere.
Qui habet uxorem sine dote, <ei> pannum positum in purpura est.
dotem ad nos nullam attulas
Abunde deturbate saxa, homonum quisquiliae! -Quid est?
Postquam se uidit <esse> heredem, desubito diuortium
Fecerunt.
Si autem pinguest, male cubandum est: . . putent pantices
Quid stas? age moue te! manen? -I primus: praegredi!