Latin
IUMONTIT
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 103
Unproofread scanNot analysed yet
Adit ergo San. Simonium hunc Bruxellis tum viventem. &,ut sit, animi gratiâ, Naturae secreta per otium sollicitiùs investigantem Leodiensis qvidam, ignoti vultus ignoti nominis, in corporis cultu modicus, &,Audio, inqvit, Domine, te ad curas qvandoque Chemicas descendere, &nobili hoc otio genium oblectare, sed ab ignaris rerum secretarum Magistris pendere nimiùm, eoque nihil hactenus spectasse admirabile; eccel ut oculis tamen usurpes coràm, non omnia vana esse, qvae Chemicum profitetur studium, pulvisculum hunc minutum qvidem, ut vides, &vix granum hordet unum pondene aeqvantem tuae fidei committo, eâ lege, ut post horas sex revertenti mihi reddas integrum, interea ut curiositati tuae obsequaris, ita procedito: cape sis ex profluente, vel qvavis aliâ fontanâ aqvâ libras tres, qvatuorve, qvibus vitro exceptis pulvisculum hunc incerne, mox repetito opere vasculum subinde qvassa, ut aqva ex pulvisculi admixtione tenue qviddam abradat, secumque concorporet. Elapsis boris aliquot subsidentem pulvisculum translato per inclinationem in vas aliud liquore, sicca, ut mihi bona fide restituas. paret San Simonius, &dicto obedientem se ostendit, amuus futuri. Redit sub vesperam Leodiensis, pulviscurecipit, &ad San. Simonium versus, Vires, innqvae tuae jam me abeunte periclitare, infusisque aliquot Mercurii vulgaris unciis, germinationem utilem exspecta. aucis ultro citroque dictis recedit. San. Simoterbene gerendae cupidissimus, Mercurii mox uncias octo obiter infundit, &aliquandiu, si qvà argenteus ille ramus in illustre germen se se porrigere moliatur, oculis inconnivens spectator vitro frigido assistit.